- LECTUS
- LECTUSan quod legebant, unde eum facerent, stramenta et herbas Vett. in quod fatigatos alliciat ad se; an a Gr. λέκτρον, quod ipsum ex verbo λέγω? vox pastorum non centem ptâ Latinis usurpatione, qui torum lectum dicebant, cum tamen herbarum proprie sit, in voce postmodum latius extensa. Vide Scalig. in Theophr. Fuit autem Lectus, aliis Discubitorius s. Tricliniaris, alius Cubicularis, alius Lucubratorius, alius tandem Emortualis s. Funebris. Vett. enim, qui iacendo cenabant, tres mensas convivio adhibebant totidemque lectos, quos inter se contiguos solebant sternere, Ioh. Coras. Miscell. l. 6. c. 10. n. 4. et 5. Discubitorios viz. qui a numero in iis accubantium etiam Tricliniares, Κλίνη enim lectumGraecis denotat, appellati sunt. Praeter hos aliis lectis utebantur, quos Cubicularios vocabant, in quibus dormiebant ac cubabant. De utroque genere ita Lamprid. Hic solido argento habuit lectos et Tricliniares et Cubicularios. In singulis porro lectis discubitoriis term videntur accubuisse, quod planum facit Sallustius, cum air: in Hist. Fragm. l. 3. sub calcem. Igitur discubuêre, Sertorius inferior, in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis Senator, ex proscriptis, in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius: et alter scriba Maecenas, in imo; medius inter Tarquitium, et Dominum Perpern am. Ubi hae voces Summus vel super et infra, includunt medium: ut et in Nasidreni cena, quam Horat. describit. Scrm. l. 2. Sat. 8. v. 20. et seqq.Summus ego, et prope me Viscus Turinus, et infra,(Si memini,) Varius, tum Servilio BalatroneVibidius: quos Maecenas adduxerat umbras.Nomemanus erat super ipsum, Porcius infra.Ubi itidem novem convivae memorantur. Hinc M. Vatro in Sat. Menippaea, de apto convivarum numero disserens, dicit convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, i. e. prosicisci, a tribus et consistere in novem. Hos qui sternebant lectos, dicti sunt Lectisterniatores, quos proin de Triclinio Ministris accenset Laur. Pignor. Comm. de Servis. Meminit corum Plaut. Pseud. Act. 1. Sc. 2. v. 29.Tibi hoc praecipio, ut niteant aedes. Habes quod facies: propera, abi intro:Tu esto Lectisterniator. —Euêre autem hi lecti, ut et lecticae ac mensae, ex ulvis palustribus. Plin. l. 18. c. 3. Ques somnusque in stramentis erat. Postea ex acere conficiebantur, Idem. l. 16. c. 15. lapsis deinde moribus et in valescente luxuriâ primum aeratis, dein argenteis, mox aureis laminis obduci coepêrunt, postquam nempe victâ a Cn. Maulio Asiâ in urbem commigravit. Plin. l. 33. c. XI. Lectos vero mulierum, inquit, iam pridem totos operiri argento et triclinia quaedam, quibus argentum addidisse primus traditur Carvilius Pollio Eques Rom. non at operiret, aut Deliacâ specie faceret, sed Punicâ. Idem et laureos fecit. De Iul. Caes. narrat Suet. in eo c. 49. et 89. eum in aureo lecto veste purpureâ decubuisse. E solido etiam argento taudem factos, constat ex Lamprid. in Heliogab. Solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. Vide quoque Freiushem. ad illa Curtii l. 8. c. 8. Tatum exercitum aspicite --- nunc argenteis cubat lectis. Imo auro, de cuiusmodi lectis Alex. vide eund. l. 9. c. 7. Centum aurei lecti modicis intervallis positi erant sertis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia; Porro idem modo memoratus Carvilius tesludinum quoque putamina secare in laminas, lectosque et repositoria his vestire instituit. Unde Philo Iudaens citante Lipsio, Τρίκλινα, inquit, καὶ περίκλινα χελώνης ἢ ἐλέφαντος κατεσκευασ μεν´α καὶ τιμαλφιςτέρας ὕλης, ὧν τὰ πλεῖςτα λιθοκόλλητα, Tricliniares lecti et stibadia testudine aut ebore Adornata et meliori etiam materiâ, atque ea pleraque gemmata. Puro autem ligno inserebatur, testudo, ut ex utroque velut unum corpus affabre fieret. Meminit istiusmodi lecti quoque Apuleius, l. 10. Lectus Indicâ testudine pellucidus, plumeâ congerie tumidus, veste sericâ floridus etc. E succino fulcra Lectorum anriquitus fuisle, nota vit Eustathius in Hom. Odyss. δ. etc. Sed de Triclinaribus lectis, plura hîc passim, ubi de Arubitis, Accumbendi ritu, item in vocibus, Sigma, Stibadium, Triclinium. Ut de Cubicularibus quaedam addam: Non claudebantur illi olim oppansis pannis, ut hodie solent; ideo moris fuir ditioribus, ut, quando meridianum maxime somnnm captarent, adstans aliquis ventulum faceret, simul refil gerandi causâ, et muscarum ac culicum abigendorum: id quod flabello fiebat, quam vocem supra vide. Insternebantur autem primo pellibus, Cic. Orat. pro L. Muraena. Iuv. Sat. 6. l. 2. v. 5. et seqq.Silvestrem montana torum cum sterneret uxorFrandibus et culmis, vicinarumque scrarumPellibus.Apud Rom. in lecto olim togas quoque babeant; ante enim commune suit vestimentum, et diurnum et nocturnum et muliebre et virile, Varro apud Nonium de vita Pop. Rom. qui in nuptiis eum morem inde perseverâsse addit, ut lectus togâ stetneretur. Quod indicat Arnob. l. 2. Cum in matrimonia convenitis, togâ sternitis lectulos, et maritorum Genios advocatis. Sed de Lecto Nuptiali, mox plura. Apud Graecos antiquos, chlaenas non modo induendi atque amiciendi, sed et insternendi atque incubandi causâ, sumptas fuisse, apparet ex Hom. Il. ult. ubi Achilles iubet Priamo lectum sterni, stragulaque purpureâ inici:Χλαίνας τ᾿ ενθέμεναι οὔλας καθύπερθεν ἕσαςθαι.Theocritus etiam Chlaenae, quae lecto insternebatur, meminit Idyllio 18.Ζάνος τοι θυγάτηρ ὑπὸ τὰν μίαν ᾤχετο χλαῖναν,Nam silia Iovis tecum unum subiit stragulum.Intelliguntur antem hisce locis chlaenae duplices, i. e. villosae, et ad arcendum frigus aliasque aeris iniurias aprae. Quemadmodum Romae recentioribus temporibus cubicularia gausapina in eundem usum fuêre. Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 146. cuius Epigraphe Cubicularia Gausapina.Stragula purpureis lucent villofa tapetisQuid prodest si te congelat uxor anus?Postmodum luxu crescente, in lectis tori (quâ voce proprie ἡ ςτρωμνὴ indigitatur) struebantur alte suffulti ac sublimes, uti etiamnum in quibusdam locis fieri videmus, ubi culeitae plumeaetantum paleae suponitur, ut in satis magnam altitudinem assurgat torus. Hinc vetr. lecti alii occurrunt non alti, in quos scansione simplici et scamno ascendebant: alii altiores, in quos subselliis conscendere oporrebat; imo nonvulli tale erant, ut non nisi duplicatâ scansione gradibusque in eos veniretur. Cuiusmodi lectos Aug. improbavit. humilibus delectatus, apud Suet. in eo c. 37. indigitat vero Mart. l. 2. Epigr. 16. cuius Epigraphe in Zoilum. v. 3.Quia torus a Nilo? quid Sindone tinctus olenti?Ubi Scholiastes, Torus, inquit, e lino Aegyptiaco et Alexandrina pluma factus --- circumdatus erat torali ex sindone Tyria. Id vero summarum delitiarum, ut Lampridii Gabalus primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit etc. At vulgo lintea toralia ad custodiam vestis stragulae purpureae, quâ torus instratus. Aegyptii autem s. Niliaci tori tunc in pretio, uti lectuli Milesii et Siculi, Vide infra Toralis item Torus. Alias in genere Lectos Cubatorios. Tricliniaribus fuisse altiores, liquet ex Varrone de Ling. Lat. l. 7. et Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 356. ubi de Lecto Geniali.———— gradibusque acclivis eburnisStat torus: et picto vestes discriminat auro:Ur de ornatu hoc unum addam, Sacras coronas in cubili circum lectos posuisse. Nero Claud. Imp. legitur, apud Suet. in eo c. 25. At in itinere faciendo, cum lecti essent circumferendi, beatioribus gestabantur culcitae, vel pro culcitis tapetes, Synelius Ep. 61. pauperioribus segestria horum loco erant, quae propterea Lucilius inter viae instrumenta refert, Quomodo porro in iis sese composuerint, quoque ordine Vett. ut et alia huc pertinentia, vide hîc passim, inprimis in vocibus Anacliterium, Cubiculum, Pulvilli, Somnia, ubi lectorum fulcris Hermas s. icones Mercarium referentes affigere Gentiles solitos fuisse, videbimus in Somnus, Sponda, ubi inter alia de modo Lectos in cubiculo collocandi etc. Addam verbum de Lecti ignominia, Dacis circa Istrum ad Sept. Pontum incolentibus, irrogata, quos quum adversus Basternas semel male dimicâssent, Orodis Regis iussu coactos esse, tam diu uxoribus ministrare et somnum capturos obversis in imas lecti partes capitibus cubare, quoad bellicâ virtute eam ignominiam delevissent, refert ex Iustini l. 32. c. 3. Sabellicus l. 8. Enm. 5. Alius Lectorum usus, indigitatur Suet. Calig. c. 51. Ad maiora (tonitrua) proripere se e strato, sub lectumque condere solebat. Dignus sane locus, qui hominem adeo furiose insolentem reciperet: nam, quod hodie fieri videmus, ut sub lectis vetera calciamenta condantur, idem quoque olim factitatum esse, Lucian. docet De mercede conduct. Ideo avaros Eucliones suas auro refertas ollas in eum locum abdidisse, discimus ex Basilii Homilia Lazicis habita. Sed et alios, quum latere vellent, eo coufugisse, habes apud Plaut. in Casina, et vetr. Historicos passim. Sic et Zacharias Protospatharius a Iustiniano Rhinotmeto, missus, ut Sergium coerceret, resistente Clero et Pop. Rom. sub lectum Pontificis se abscondit, ut ait Anastas. Nec omittendum, quod vett. Christianos, Euangelium de lecto suspensum, et prope κιβώτιιον, arculam, pro pauperibus habuisse legimus, apud Chrysostomum in 1. ad Corinthios Homil. 43. uti capsulam cum strue Flaminem Dialem, de cuius lecto peculiaria quaedam vide supra etc. De Lecto Nuptiali in specie, dicemus aliquid infra, Cic. Orat. pro Cluent. c. 5. de Lectis pensilibus vett. Romanorum, vide infra Scimpodium; Americanorum, res nota etc. Superest tertia species Lectorum, qui lucubrationibus Vett. inserviebant, sed de his iam retro diximus, in voce Lecticula Lucubratoria: Quarta item, eorum in quibus cadavera lautiorum, postquam abluta et coronis ornata effent, reponebantur ad rogum efferenda, cuiusmodi lectorum sex milia in funere suo habuisse L. Corn. Sulla traditur, de quibus itidem supra, ubi de ritu In Lectis efferendi mortuos. Hinc vero Clinici, quos non male Lectularios interpretabimur, vespillones sunt dicti, ut qui elatorum lectos tractarent. Mart. l. 1. Epigr. 30. cuius Epigraphe de Diaulo Medico.Chirurgus fuerat, nunc est vespillo Diaulus,Coepit quod poterat Clinicus esse modo.Vide supra, in vocibus Cadaver, Funus etc. item ubi de Lectuali morbo, namque et alia vocis Graecae notio est: plura vero de Vett. Lectis, apud Thom. Dempster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. Laur. Pignor. de Servis, Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.